- CLYMENE
- I.CLYMENEOceani ac Tethyos filia, Iapeti uxor. Hesiod. in Theog. Virg. l. 4. Georg. v. 345.Inter quas Clymene curam narrabat inanemVulcani, Martisque dolos, et dulcia furta.II.CLYMENEministra Helenes, particeps consiliorum dominae, furtorumque eius internuntia, quae etiam Toriam illam est secuta. Homer. Il. 3. Ovid. Ep. 17. Heroid. v. ult.Cetera per socias Clymenem Aethramque loquemur,Quae mihi sunt comites, consiliumque duae.III.CLYMENEquae Apollini Phaethontem peperit, eiusque sorores Heliadas, quae et Clymeneides vocantur: auctor filio, ut paterni currus moderamen sibi peteret. Ovid. l. 1. Met. circafin. et l. 2. De illa idem ad Liviam, v. 111.Sic flevit Clymene, sic et Clymeneides altae,Quum iuvenis patriis excidit ictus equis.Inde Clymeneus, ut germina Clymenea, i. e. populorum germina. Stat. l. 1. Sylv. 2. v. 122.---- Queritur iam Seras avarosAugustum spoliare nemus, Clymene aque deesseGermina, nec virides satis illacrymare sorores.Item Clymeneius aliud adiectivum. Ovid. l. 2. Met. v. 19.---- Proles Clymeneia, pro Phaethonte.Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.